Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Josue

(Versiculus)

16 Cecidit quoque sors filiorum Joseph, ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente ; solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel ;

2 Et egreditur de Bethel Luza, transitque terminum Archi, Ataroth,

3 Et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer ; finiunturque regiones ejus mari magno ;

4 Possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim.

5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas ; et possessio eorum contra orientem Ataroth-Addar usque Beth-horon superiorem.

6 Egrediunturque confinia in mare ; Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo ; et pertransit ab oriente Janoe ;

7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha ; et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.

8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare Salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.

9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.

10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer ; habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit