Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

25 Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo ; quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen !

2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.

3 Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te.

4 Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.

5 Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.

6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.

7 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos ; et telam quam orditus est super omnes nationes.

8 Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra ; quia Dominus locutus est.

9 Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus ; sustinuimus eum, exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident ; et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit