Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Isaiæ

(Versiculus)

21 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi : Qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est, vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.

6 Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet.

7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum, et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

10 Tritura mea, et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis.

11 Onus Duma ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?

12 Dixit custos : Venit mane, et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.

13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.

16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim, Deus Israel, locutus est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit