Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis | Initium | Final

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Petri

(Versiculus)

5 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator ;

2 Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum ; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie ;

3 Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

5 Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis ;

7 Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

8 Sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret ;

9 Cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitati fieri.

10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

11 Ipsi gloria et imperium in secula seculorum. Amen.

12 Per Silvanum, fidelem fratrem, vobis ut arbitror, breviter scripsi ; obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.

13 Salutat vos Ecclesia quæ est in Babylone coelecta, et Marcus, filius meus.

14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit